Monday, November 7, 2011
Angelus ad virginem
1. Angelus ad virginem
Subintrans in conclave.
Virginis formidinum
Demulcens inquit "Ave."
Ave regina virginum,
Coeliteraeque dominum
Concipies
Et paries
Intacta,
Salutem hominum.
Tu porta coeli facta
Medella criminum.
2. Quomodo conciperem,
quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem,
quae firma mente vovi?
'Spiritus sancti gratia
Perficiet haec omnia;
Ne timaes,
sed gaudeas,
secura,
quod castimonia
Manebit in te pura
Dei potentia.'
3. Ad haec virgo nobilis
Respondens inquit ei;
Ancilla sum humilis
Omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio,
Tanta secreti conscio,
Consentiens
Et cupiens
Videre
factum quod audio,
Parata sum parere
Dei consilio.
4. Angelus disparuit
Etstatim puellaris
Uterus intumuit
Vi partus salutaris.
Qui, circumdatus utero
Novem mensium numero,
Hinc Exiit
Et iniit
Conflictum,
Affigens humero
Crucem, qua dedit ictum
Hosti mortifero.
5. Eia Mater Domini,
Quae pacem reddidisti
Angelis et homini,
Cum Christum genuisti;
Tuem exora filium
Ut se nobis propitium
Exhibeat,
Et deleat
Peccata;
Praestans auxilium
Vita frui beta
Post hoc exsilium.
Text: Mediaeval 13th century Latin carol
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment